- SERVITIA
- SERVITIAapud Spartian. in Adriano, c. 13. Deinde a Cappadocibus Servitia castris profutura suscepit: non sunt Castrenses ministri, qui in aula militabant, sed servi militares. Et quidem prioribus temporibus et stante adhuc disciplinâ, rari in Castris servi, nec nisi digniorum, Ducum Tribunorumque, erant. Postea vero, labantibus moribus, plures pene servi, quam milites, ita ut ne gregrius quidem ullus sine servo esset. Sallustius, Bell. Iugurt. c. 45. de Metello. Ne lixae exercitum sequerentur, ne miles gregarius in castris, neve in agmine servum aut iumentum haberet. At sub Imperatorib. passim suus cuique servus. Calones hi Veteribus dicti, qui munus faciebant, vallum porrabant, fossam ducebant, ut apud Florum l. 2. c. 18. legimus, ubi de Scipione disciplinae militaris, apud Numantiam, correctore. Recentioribus Galiarii, Graecis citimi aevi Παλληκάρια: a galea, quam portabant; et antiqua voce πάλληξ, quae pucrum et catulastrum significat. Quam in rem vide Salmas. ad Spartian. d. l. Aliud quid Servitium notar apud Iuris Feudalis Doctores, ut videre est, apud Car. du Fresne Glossar. Apud Rei Monasticae Scriptores, missum seu ferculum significat extraordinarium, quod Monachorum olim mensae, in statis festivitatibus, apponebatur, vide Burchardum de Casibus S. Galli c. 7. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.